Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 2

Precedente Successiva

aliasque conditiones, ab his etiam sensum habeant oportet. Propterea
Deus iubet, Producat Terra animam viventem, et producant aquae
reptilia et volatilia, etc.
quoniam non materialiter modo, sed etiam active
erat vis animastica in elementis, ut Patres cuncti et scholastici in huius
libri Defensione

citati docuerunt? Non enim ex nihilo, nec de substantia
Dei, aut Angelorum sunt sentiens et vegetans vires, sed rebus insunt: ut
probatum est. Sentit ergo coelum et terra et mundus, animaliaque
inter ipsum manent, sicuti vermes intra ventrem corporis humani,
qui hominis intellectum et voluntatem et sensum non percipiunt,
quoniam ipsorum sensui non proportionantur.
Caput II.
Argumenta Nulla Contra
primam propositionem militare

~ At inquiunt: Sol non est animal, neque planta: generat
tamen animalia, plantasque. Item tenuis est, mobilis, et
candidus, nihilominus indurat, et densat lutum, et nigros
reddit Aethiopes sub Tropicis, ubi immoratur diutius,
Ignis quoque torret: frigida et nix calefacit manum
et pinguefacit solum: calidum nitrum refrigerat potiones; timor non
frigidus frigefacit hominem: Vivus dat mortem alteri vivo. Multaque
similia dissimiles producunt effectus. Omnisque res fit ex eo
quod ipsa non est. Ergo ex non sentientibus rebus res sensitivae oriri
possunt. Quidam scioli nunc dicunt: non ex elementis, sed ex causis
praesertim formali est sensus brutorum.
~ Respondeo: Quaecunque fiunt intra Coelum et Terram, quicquid
habent, accipere his a duobus Elementis. Itaque animal non est sol,
sed terrae portio, in quam agendo sol spiritum produxit intra crassitiem
cum liquore, lentore et viscositate: ex qua exhalare non valens
spiritus, molem organizavit, ac communi aptam vitae effinxit, ut inferius
dicemus. Igitur planta et animal habent spiritum, calorem,
motum, et tenuitatem a sole; et materiam a terra, arte solaris sensus
concinnatam: Attamen nihil habent quod non sit in causis, licet non
eodem modo, quo in causis est. Hic autem modus varius, est formatio,
ac forma nascitur ex mistura ac castigatione contrariorum actiones
adversas edentibus, quibus Deus Benedictus donavit agentes
causas, ut instrumenta essent ad imprimendum in materia varios Ideae
primae modos: quo in cunctis rebus eius Bonitas elucescat. Quod
forte sol non intelligit, neque tellus. Sed ille solem ignemque facere
cupit: haec vero terram. Itaque debilitantur, ac res producunt proinde

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche